monumenta.ch > Hieronymus > 45
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLIV <<<     >>> XLVI

CAPUT XLV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Descende ergo ad me, ne steteris, et habitabis in terra Gesen Arabiae. Hic Arabiae additum est: in Hebraeis enim voluminibus non habetur. Unde et error increbuit, quod terra Gesen in Arabia sit. Porro si, ut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur GESEM, quod mihi nequaquam placet, terram signat complutam; GESEM enim in imbrem vertitur.
2 Dixit autem Pharao ad Ioseph, dic fratribus tuis, hoc facite: onerate vehicula vestra, et ite in terram Chanaan. Pro vehiculis, quae Septuaginta, et Theodotio, τὰ φορεῖα interpretati sunt, iumenta reliqui transtulerunt.
3 Et dedit illis cibaria in via. Verbum SEDA, quod hic omnes ore consono, ἐπισιτισμὸν, id est, cibaria, vel sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur. Ubi enim nostri legunt, Viduam eius benedicens benedicam, (licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est pro χήρᾳ, nonnulli legant θήραν), in Hebraeo habet SEDA, id est, Cibaria eius benedicens benedicam. Porro θήραν venationem magis potest sonare, quam fruges; tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte atheran